Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Menedeme, non sum apud me.
- Tene istuc loqui?
- Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare,
- Foris sapere, tibi non posse auxiliarier?
- Quid faciam?
- Id quod me fecisse aiebas parum.
- Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
- Tibi credere omnia, abs te petere et poscere;
- Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.
- Immo abeat multo malo quovis gentium,
- Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:
- Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,
- Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
- Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?
- Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen
- Post; et id ingratum.
- Ah, nescis quam doleam.
- Ut libet.
- Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
- Quod mavis.
- Immo et gener et affines placent.
- Quid dotis dicam te dixisse filio?
- Quid obticuisti?
- Dotis?
- Ita dico.
- Ah!
- Chreme,
- Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.
- Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.