Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid est, quod amplius simuletur?
- Vah!
- Quid est?
- Audi modo:
- Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
- Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.
- Quid postquam hoc est factum?
- Dictum factum, huc abiit Clitipho.
- Solus?
- Solus.
- Timeo.
- Bacchis consecuta est ilico.
- Sola?
- Sola.
- Perii.
- Ubi abiere intro, operuere ostium.
- Hem,
- Clinia haec fieri videbat?
- Quidni? mecum una simul.
- Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi.
- Quamobrem?
- Decem dierum vix mihi est familia.
- Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo?
- Immo quod amicae.
- Si dat.
- An dubium id tibi est?
- Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas,
- Qui se vidente amicam patiatur suam?—
- Quidni? quo verba facilius dentur mihi.
- Derides merito. Mihi nunc ego succenseo.
- Quot res dedere ubi possem persentiscere,
- Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi.
- At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:
- Nam iam-
- Non tu te cohibes? non te respicis?
- Non tibi ego exempli satis sum?