Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
- Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
- Quos ais homines, Chreme, cessare?
- Ehem, Menedeme, advenis?
- Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?
- Omnia.
- Quid ait?
- Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
- Ha ha he!
- Quid risisti?
- Servi venere in mentem Syri
- Calliditates.
- Itane?
- Vultus quoque hominum fingit scelus.
- Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
- Id.
- Idem istuc mihi
- Venit in mentem.
- Veterator!
- Magis, si magis noris, putes
- Ita rem esse.
- Ain tu?
- Quin tu ausculta.
- Mane. Hoc prius scire expeto,
- Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
- Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
- Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares.
- Non.
- Quid? non?
- Non, inquam.
- Neque ipse gnatus?
- Nihil prorsus, Chreme:
- Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae.
- Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?
- Nihil.
- Quamobrem nescio.
- Equidem miror, qui alia tam plane scias.
- Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,
- Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.
- Quid ais?