Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- "Aegre?" nimium illi, Menedeme, indulges.
- Sine.
- Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme.
- Dic convenisse; egisse te de nuptiis.
- Dicam: quid deinde?
- Me facturum esse omnia;
- Generum placere: postremo etiam, si voles,
- Desponsam quoque esse dicito.
- Hem, istuc volueram.
- Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis
- Quam ocissime ut des.
- Cupio.
- Nae tu propediem,
- Ut istam rem video, istius obsaturabere.
- Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis,
- Si sapies.
- Faciam.
- Abi intro; vide quid postulet.
- Ego domi ero, si quid me voles.
- Sane volo:
- Nam te sciente faciam, quicquid egero.
MENEDEMUS. CHREMES.Me. Ch.
- Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
- Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
- Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit
- Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:
- In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
- Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,
- Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,