Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Aliquis labore inventa mea cui dem bona.
MENEDEMUS. CHREMES.
Me.
  1. Multo omnium nunc me fortunatissimum
  2. Factum puto esse, gnate, quum te intelligo
  3. Resipisse.
Ci.
  1. Ut errat.
Me.
  1. Te ipsum quaerebam, Chreme.
  2. Serva, quod in te est, filium et me et familiam.
Ch.
  1. Cedo quid vis faciam?
Me.
  1. Invenisti hodie filiam.
Ch.
  1. Quid tum?
Me.
  1. Hanc sibi uxorem dari vult Clinia.
Ch.
  1. Quaeso quid tu hominis es?
Me.
  1. Quid est?
Ch.
  1. Iamne oblitus es
  2. Inter nos quid sit dictum de fallacia,
  3. Ut ea via abs te argentum auferretur?
Me.
  1. Scio.
Ch.
  1. Ea res nunc agitur ipsa.
Me.
  1. Quid dixti, Chreme?
  2. Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est
  3. Amica.
Ch.
  1. Ita aiunt: et tu credis omnia:
  2. Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim,
  3. Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
Me.
  1. Id est profecto: id amicae dabitur.
Ch.
  1. Scilicet
  2. Daturum.
Me.
  1. Vah, frustra sum igitur gavisus miser.
  2. Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
  3. Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
  4. Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat?