Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Tua Bacchis?
- Apud nos.
- Non.
- Ubi ergo?
- Apud Cliniam.
- Perii.
- Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
- Quod ei es pollicitus.
- Garris: unde?
- A tuo patre.
- Ludis fortasse me.
- Ipsa re experibere.
- Nae ego fortunatus homo sum: deamo te, Syre.
- Sed pater egreditur: cave quicquam admiratus sies
- Qua causa id fiat: obsecundato in loco.
- Quod imperabit facito; loquitor paucula.
CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.Ch. Sy. Cl. Ch. Sy. Ch. Sy. Cl. Sy. Ch.
- Ubi Clitipho nunc est?
- Eccum me, inque.
- Eccum hic tibi.
- Quid rei esset dixti huic?
- Dixi pleraque omnia.
- Cape hoc argentum ac defer.
- Hei, quid stas? lapis?
- Quin accipis?
- Cedo sane.
- Sequere hac me ocius.
- Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
- Nam nihil est illic quod moremur diutius.
- Minas quidem iam decem habet a me filia,
- Quas pro alimentis esse nunc duco datas:
- Hasce ornamentis consequentur alterae.
- Porro haec talenta dotis adposcent duo.
- Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus !
- Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est