Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Translata amoris.
- Quid tum?
- Quia videbitur
- Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit:
- Simul et conficiam facilius ego, quod volo.
- Ipse adeo adest: abi, effer argentum.
- Effero.
CLITIPHO. SYRUS.Cl. Sy. Cl. Sy. Cl. Sy.
- Nulla est tam facilis res quin difficilis siet,
- Quam invitus facias. Vel me haec deambulatio,
- Quam non laboriosa, ad languorem dedit.
- Nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuo
- Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
- Ut te quidem omnes Dii Deaeque, quantum est, Syre,
- Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint.
- Huiusmodi res semper comminiscere,
- Ubi me excarnifices.
- I tu hinc quo dignus es.
- Quam pene tua me perdidit protervitas !
- Vellem hercle factum: ita meritus es.
- Meritus? quomodo?
- Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeo
- Quam argentum haberes, quod daturus iam fui.
- Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihi
- Amicam adduxti, quam non liceat tangere.
- Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibi