Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- An cuiquam est usus homini se ut cruciet?
- Mihi.
- Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est,
- Quaeso? quid de te tantum meruisti?
- Eheu!
- Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam:
- Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi,
- Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.
- Scire hoc vis?
- Hac quidem causa qua dixi tibi.
- Dicetur.
- At istos rastros interea tamen
- Appone: ne labora.
- Minime.
- Quam rem agis?
- Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi
- Laboris.
- Non sinam, inquam.
- Ah, non aequum facis.
- Hui, tam graves hos, quaeso?
- Sic meritum est meum.
- Nunc loquere.
- Filium unicum adolescentulum
- Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme:
- Nunc habeam necne incertum est.
- Quid ita istuc?
- Scies.
- Est e Corintho hic advena anus paupercula:
- Eius filiam ille amare coepit perdite,
- Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
- Ubi rem rescivi coepi non humanitus,
- Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli,