Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi?
- Quid quaeris? annos sexaginta natus es,
- Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus
- Meliorem, neque preti maioris, nemo habet;
- Servos complures: proinde quasi nemo siet,
- Ita tute attente illorum officia fungere.
- Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi
- Domum revertor, quin te in fundo conspicer
- Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique
- Nullum remittis tempus, neque te respicis.
- Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
- At enim dices, "Quantum hic operis fiat, poenitet."
- Quod in opere faciendo operae consumis tuae,
- Si sumas in illis exercendis, plus agas.
- Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi
- Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
- Homo sum: humani nihil a me alienum puto.
- Vel me monere hoc, vel percontari puta.
- Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream.
- Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face.