Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum.
- Quotidie accusabam. "Hem, tibine haec diutius
- Licere speras facere me vivo patre,
- Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
- Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
- Ego te meum esse dici tantisper volo,
- Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis,
- Ego quod me in te sit facere dignum invenero.
- Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
- Ego istuc aetatis non amori operam dabam,
- Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi
- Simul rem, et belli gloriam armis repperi."
- Postremo adeo res rediit: adolescentulus,
- Saepe eadem et graviter audiendo victus est,
- Et aetate putavit me et benevolentia
- Plus scire et providere quam se ipsum sibi.
- In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
- Quid ais?
- Clam me profectus, menses tres abest.
- Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
- Animi est pudentis signum, et non instrenui.