Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Bonane fide?
Sy.
  1. Bona hercle.
Ch.
  1. Non possum pati
  2. Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:
  3. Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.
Sy.
  1. At si scias, quam scite in mentem venerit.
Ch.
  1. Vah, gloriare evenisse ex sententia?
Sy.
  1. Non hercle vero : verum dico.
Ch.
  1. Dic, quid est?
Sy.
  1. Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
  2. Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
  3. Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
Ch.
  1. Probe.
Sy.
  1. Dic sodes.
Ch.
  1. Nimium, inquam.
Sy.
  1. Immo sic satis.
  2. Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
  3. Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;
  4. Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
  5. Hanc cupere uxorem.
Ch.
  1. Modone quae inventa est?
Sy.
  1. Eam.
  2. Et quidem iubebit posci.
Ch.
  1. Quamobrem istuc, Syre?
  2. Nam prorsum nihil intelligo.
Sy.
  1. Hui! tardus es.
Ch.
  1. Fortasse.
Sy.
  1. Argentum dabitur ei ad nuptias,
  2. Aurum, atque vestem, qui,—tenesne?
Ch.
  1. Comparet?
Sy.
  1. Id ipsum.
Ch.
  1. At ego illi neque do, neque despondeo.
Sy.
  1. Non? quamobrem?