Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quod tibi dem.
- Dignam me putas quam illudas?
- Non est temere.
- Etiamne tecum res hic mihi est?
- Minime: tuum tibi reddo.
- Eatur.
- Sequere hac. Heus, Dromo.
- Quis me vult?
- Syrus.
- Quid est rei?
- Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.
- Quamobrem?
- Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt.
- Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
- Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.
- Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.
- Mutum dices.
CHREMES. SYRUS.Ch. Sy. Ch. Sy. Ch. Sy. Ch. Sy.
- Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem
- Miseret me tantum devenisse ad eum mali.
- Hancine mulierem alere cum illa familia?
- Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;
- Ita magno desiderio fuit ei filius:
- Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi
- Quotidiano fieri, nec fieri modum,
- Optabit rursum ut abeat ab se filius.
- Syrum optime eccum!
- Cesso hunc adoriri?
- Syre.
- Hem.
- Quid est?
- Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
- Videre egisse iam nescio quid cum sene.
- De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi.