Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
Cl.
  1. Age, age, traducatur Bacchis.
Sy.
  1. Optime ipsa exit foras.
BACCHIS. CLINIA. SYRUS. DROMO. PHRYGIA.
Ba.
  1. Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;
  2. Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc
  3. Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet.
  4. Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo
  5. Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;
  6. Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.
Cl.
  1. Satis scite promittit tibi.
Sy.
  1. Atqui tu hanc iocari credis?
  2. Faciet, nisi caveo.
Ba.
  1. Dormiunt: ego pol istos commovebo.
  2. Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
  3. Charini?
Ph.
  1. Audivi.
Ba.
  1. Proximam esse huic fundo ad dextram?
Ph.
  1. Memini.
Ba.
  1. Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
Sy.
  1. Quid inceptat?
Ba.
  1. Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
  2. Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.
Sy.
  1. Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
  2. Iube maneat.
Ba.
  1. I.
Sy.
  1. Quin est paratum argentum.
Ba.
  1. Quin ego maneo.
Sy.
  1. Atqui iam dabitur.
Ba.
  1. Ut libet: num ego insto?
Sy.
  1. At scin quid, sodes?
Ba.
  1. Quid?
Sy.
  1. Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa
  2. Eo traducenda est.