Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quid dicam? quam causam afferam?
Sy.
  1. Quin nolo mentiare.
  2. Aperte ita ut res sese habet narrato.
Cl.
  1. Quid ais?
Sy.
  1. Iubeo;
  2. Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.
Cl.
  1. Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;
  2. Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
  3. Senem vestrum.
Sy.
  1. Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.
Cl.
  1. Hem,
  2. Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.
  3. Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.
Sy.
  1. Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,
  2. Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,
  3. Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex
  4. Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
Cl.
  1. At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:
  2. Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
  3. Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.
Sy.
  1. Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?
  2. Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.
Cl.
  1. Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?
Sy.
  1. Quid si redeo ad illos qui aiunt, "Quid si nunc coelum ruat?"
Cl.
  1. Metuo quid agam.