Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.
Sy.
  1. Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.
  2. Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
Cl.
  1. O mi Syre, audistine obsecro?
Sy.
  1. Quidni, qui usque una adfuerim?
Cl.
  1. Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse?
Sy.
  1. Nulli.
Cl.
  1. Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa
  2. Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam.
Sy.
  1. Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim:
  2. Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur;
  3. Ne quid de amica nunc senex.
Cl.
  1. O Iupiter!
Sy.
  1. Quiesce.
Cl.
  1. Antiphila mea nubet mihi.
Sy.
  1. Sicine mihi interloquere?
Cl.
  1. Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me.
Sy.
  1. Fero hercle vero.
Cl.
  1. Deorum vitam apti sumus.
Sy.
  1. Frustra operam, opinor, sumo.
Cl.
  1. Loquere; audio.
Sy.
  1. At iam hoc non ages.
Cl.
  1. Agam.
Sy.
  1. Videndum est, inquam,
  2. Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur:
  3. Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,
  4. Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:
  5. Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.
Cl.
  1. At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:
  2. Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?