Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quid renuntiavit olim?
So.
  1. Fecisse id quod iusseram.
Ch.
  1. Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.
So.
  1. Philtere.
Sy.
  1. Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii.
Ch.
  1. Sostrata,
  2. Sequere me intro hac.
So.
  1. Ut praeter spem evenit. Quam timui male
  2. Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme !
Ch.
  1. Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
  2. Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.
    SYRUS.
  1. Nisi me animus fallit, haud permultum a me aberit infortunium:
  2. Ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
  3. Nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
  4. Nam quod de argento sperem, aut posse postulem me fallere,
  5. Nihil est: triumpho si licet me latere tecto abscedere.
  6. Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.
  7. Quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineunda est mihi.
  8. Nihil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet.
  9. Quid si hoc nunc sic incipiam? Nihil est. Quid si sic? Tantundem egero.
  10. At sic opinor. Non potest. Immo optime. Euge, habeo optimam.
  11. Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen.
CLINIA. SYRUS.
Cl.
  1. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
  2. Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.