Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Credo id cogitasti: " Quidvis satis est dum vivat modo."
- Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?
- Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.
- Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,
- Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior,
- Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
- Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,
- Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,
- Qua hoc occeptum est causa loquere.
- Ut stultae et misere omnes sumus
- Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum
- Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;
- Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
- Istuc recte: conservasti te atque illam.
- Is hic est annulus.
- Unde habes?
- Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam.
- Hem!
- Quid ea narrat?
- Ea lavatum dum it servandum mihi dedit.
- Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico
- Cognovi: ad te exsilui.
- Quid nunc suspicare, aut invenis
- De illa?
- Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
- Si potis est reperiri.
- Interii: plus spei video quam volo.
- Nostra est, si ita est.