Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
So.
  1. Ehem mi vir.
Ch.
  1. Ehem mea uxor.
So.
  1. Te ipsum quaero.
Ch.
  1. Loquere quid velis.
So.
  1. Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum
  2. Facere esse ausam.
Ch.
  1. Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?
  2. Credo.
Sy.
  1. Nescio quid peccati portet haec purgatio.
So.
  1. Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,
  2. Si puellam parerem nolle tolli?
Ch.
  1. Scio quid feceris:
  2. Sustulisti.
Sy.
  1. Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.
So.
  1. Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi
  2. Exponendam.
Ch.
  1. O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
So.
  1. Perii: quid ego feci?
Ch.
  1. Rogitas?
So.
  1. Si peccavi, mi Chreme,
  2. Insciens feci.
Ch.
  1. Id equidem ego si tu neges, certo scio
  2. Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
  3. Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum
  4. Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;
  5. Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
  6. At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
  7. Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.
  8. Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,
  9. Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.