Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.
- Quid tum?
- Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.
- Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
- Intelligo.
- Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
- Quid tum?
- Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen
- Post daturam. Mille nummum poscit.
- Et poscit quidem?
- Hui,
- Dubium id est?
- Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?
- Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
- Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.
- Erras.
- Quid ita?
- Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo:
- Non emo: quid ais?
- Optata loquere.
- Atqui non est opus.
- Non opus est?
- Non hercle vero.
- Quid istuc? miror.
- Iam scies.
- Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.So. Ch. So. Nu. So. Nu. So. Sy.
- Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor
- Is quicum exposita est gnata.
- Quid volt sibi, Syre, haec oratio?
- Quid est? isne tibi videtur?
- Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico
- Eum esse.
- At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.
- Satis.
- Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:
- Hic ego virum interea opperibor.
- Te vult: videas, quid velit.
- Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.