Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
  2. Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
  3. Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
  4. Si qua laboriosa est, ad me curritur;
  5. Sin lenis est, ad alium defertur gregem.
  6. In hac est pura oratio. Experimini
  7. In utramque partem ingenium quid possit meum.
  8. Si nunquam avare pretium statui arti meae,
  9. Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
  10. Quam maxime servire vestris commodis;
  11. Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
  12. Vobis placere studeant potius quam sibi.
CHREMES. MENEDEMUS.
Ch.
  1. Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est,
  2. Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
  3. Nec rei fere sane amplius quicquam fuit;
  4. Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
  5. Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
  6. Facit ut te audacter moneam et familiariter,
  7. Quod mihi videre praeter aetatem tuam
  8. Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.