Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.Ch. Cl. Ch. Sy. Cl. Ch. Sy. Ch. Cl. Ch. Sy. Cl. Sy.
- Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
- Quid ego feci?
- Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici
- Inserere?
- Acta haec res est: perii.
- Mene?
- Hisce oculis; ne nega.
- Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:
- Nam istaec quidem contumelia est,
- Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
- Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
- Factum.
- Quam molestus!
- Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
- Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.
- At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
- Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
- Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
- Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie
- Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
- Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,
- Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
- Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
- Quid istic narrat?
- Perii.
- Clitipho, haec ego praecipio tibi?
- Hominis frugi et temperantis functus es officium?