Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Iocone an serio illaec dicat, nescio;
- Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.
- Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo
- Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat?
- Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
- Stolidus est.
- At te adiutare oportet adolescentuli
- Causa.
- Facile equidem facere possum, si iubes:
- Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
- Tanto hercle melior.
- Non est mentiri meum.
- Fac ergo.
- At heus tu, facitodum eadem haec memineris,
- Si quid huius simile forte aliquando evenerit,
- Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
- Non usus veniet, spero.
- Spero hercle ego quoque.
- Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:
- Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides.
- Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
- Tractare possim.
- De istoc, quum usus venerit,
- Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
- Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,
- Nec quum male facerem crederem mihi impunius