Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aquilae senectus.
- Heia.
- Mulier commoda et
- Faceta haec meretrix.
- Sane, idem visa est mihi.
- Et quidem hercle forma luculenta.
- Sic satis.
- Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:
- Minimeque miror Clinia hanc si deperit.
- Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,
- Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis
- Abundet, gnatus eius profugit inopia.
- Scis esse factum ut dico?
- Quid ego nesciam?
- Hominem pistrino dignum.
- Quem?
- Istunc servulum
- Dico adolescentis.
- Syre, tibi timui male.
- Qui passus est id fieri.
- Quid faceret?
- Rogas?
- Aliquid reperiret, fingeret fallacias,
- Unde esset adolescenti amicae quod daret;
- Atque hunc difficilem invitum servaret senem.
- Garris.
- Haec facta ab illo oportebat, Syre.
- Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?
- In loco
- Ego vero laudo.
- Recte sane.
- Quippe quia
- Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.
- Huic iam mansisset unicus gnatus domi.