Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Operam daturum me, hodie non posse his dare.
- Continuo hic adero.
- Ita quaeso. Di vestram fidem!
- Ita comparatam esse hominum naturam omnium,
- Aliena ut melius videant et diiudicent
- Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio
- Sumus praepediti nimio aut aegritudine?
- Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !
- Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
- Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
- A me nescio quis exit: concede hinc domum,
- Ne nos inter nos congruere sentiant.
SYRUS. CHREMES.Sy. Ch. Sy. Ch. Sy. Ch. Sy. Ch. Sy.
- Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen
- Argentum: intendenda in senem est fallacia.
- Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
- Quia Cliniae ille servus tardiusculus est,
- Idcirco huic nostro tradita est provincia.
- Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?
- Syre.
- Hem.
- Quid tu istic?
- Recte equidem: sed te miror, Chreme,
- Tam mane qui heri tantum biberis.
- Nihil nimis.
- "Nihil" narras? visa vero est, quod dici solet,