Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!
  2. Tibi autem porro ut non sit suave vivere:
  3. Nam deteriores omnes sumus licentia.
  4. Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id
  5. Putabit, pravum siet an rectum quod petet.
  6. Tu rem perire et ipsum non poteris pati.
  7. Dare denegaris; ibit ad illud ilico,
  8. Quo maxime apud te se valere sentiet:
  9. Abiturum se abs te esse ilico minabitur.
Me.
  1. Videre verum, atque ita uti res est, dicere.
Ch.
  1. Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
  2. Dum id quaero tibi qui filium restituerem.
Me.
  1. Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
Ch.
  1. Paratus sum.
Me.
  1. Scin quid nunc facere te volo?
Ch.
  1. Dic.
Me.
  1. Quod sensisti illos me incipere fallere.
  2. Id ut maturent facere: cupio illi dare
  3. Quod vult: cupio iam videre.
Ch.
  1. Operam dabo.
  2. Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito
  3. Vicini nostri hic ambigunt de finibus:
  4. Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram