Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.
- Quid te futurum censes quem assidue exedent?
- Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,
- Menedeme, fortunarum.
- Faciat quod libet:
- Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,
- Dum illum modo habeam mecum.
- Si certum est tibi
- Sic facere, illud permagni referre arbitror,
- Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.
- Quid faciam?
- Quidvis potius quam quod cogitas:
- Per alium quemvis ut des; falli te sinas
- Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,
- Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.
- Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt
- Consilia ad adolescentes: et tibi perdere
- Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
- Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo
- Minimo periclo id demus adolescentulo.
- Nam si semel tuum animum ille intellexerit,
- Prius proditurum te tuam vitam, et prius
- Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,