Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aut largitate nimia, aut parsimonia.
- In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
- Primum; olim potius quam paterere filium
- Commetare ad mulierculam, quae paululo
- Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,
- Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis
- Postilla coepit victum vulgo quaerere.
- Nunc cum sine magno intertrimento non potest
- Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias
- Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
- Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,
- Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet
- Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
- Nedum tu possis.
- Estne ea intus?
- Sit rogas?
- Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus
- Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
- Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
- Quid vini absumsit! "Sic hoc," dicens; "Asperum,
- Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide."
- Relevi dolia omnia, omnes serias;