Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio
- Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:
- Nam mihi quidem quotidie augescit magis
- De filio aegritudo; et quanto diutius
- Abest, magis cupio tanto et magis desidero.
- Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.
- Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,
- Cuius maxime te fieri participem cupis.
- Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?
- Valet atque vivit.
- Ubinam est, quaeso?
- Apud me domi.
- Meus gnatus?
- Sic est.
- Venit?
- Certe.
- Clinia
- Meus venit?
- Dixi.
- Eamus: duc me ad eum, obsecro.
- Non vult te scire se redisse etiam, et tuum
- Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,
- Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
- Non tu ei dixisti ut essem?
- Non.
- Quamobrem, Chreme?
- Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,
- Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
- Non possum: satis iam satis pater durus fui.
- Ah!
- Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,