Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?
- Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
- Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?
- Ah, retine me, obsecro.
- Amabo, quid tibi est?
- Disperii, perii misera.
- Quid stupes,
- Antiphila?
- Videon Cliniam an non?
- Quem vides?
- Salve, anime mi.
- O mi exspectate, salve.
- Ut vales?
- Salvum advenisse gaudeo.
- Teneone te,
- Antiphila, maxime animo exoptata meo?
- Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex.
CHREMES. MENEDEMUS.Ch. Me.
- Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium
- Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium
- Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.
- Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier
- Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
- Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
- Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;
- Ita ut filium meum amico atque aequali suo
- Video inservire, et socium esse in negotiis;
- Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
- Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias