Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
- Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
- Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.
- Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
- Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero,
- Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
- Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.
- Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.
- Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:
- Haec ubi immutata est, illi suum animum alio conferunt.
- Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
- Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro,
- Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
- Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
- Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas.
- Nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo
- Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
- Ah!
- Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:
- Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves
- Praeterquam tui carendum quod erat.