Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Verum illa ne quid titubet.
- Perdocta est probe.
- At hoc demiror, qui tam facile potueris
- Persuadere illi quae solet quos spernere!
- In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est
- Primum: nam quendam misere offendi militem
- Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
- Ut illius animum cupidum inopia incenderet;
- Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
- Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:
- Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:
- Ego te autem novi quam esse soleas impotens:
- Inversa verba, eversas cervices tuas,
- Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.
- Laudabis.
- Vide sis.
- Tutemet mirabere.
- Sed quam cito sunt consecutae mulieres!
- Ubi sunt? cur retines?
- Iam nunc haec non est tua.
- Scio; apud patrem: at nunc interim.
- Nihilo magis.
- Sine.
- Non sinam, inquam.
- Quaeso, paulisper.
- Veto.
- Saltem salutare.
- Abeas, si sapis.
- Eo.
- Quid istic?