Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quid dixti?
Sy.
  1. Ademtum tibi iam faxo omnem metum,
  2. In aurem utramvis otiose ut dormias.
Clit.
  1. Quid ago nunc?
Clin.
  1. Tune? quod boni est—
Clit.
  1. Syre, dic modo
  2. Verum.
Sy.
  1. Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
Clin.
  1. Datur: fruare dum licet, nam nescias—
Clit.
  1. Syre, inquam.
Sy.
  1. Perge porro; tamen istuc ago.
  2. Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.
Clit.
  1. Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.
Sy.
  1. Concaluit: quid vis?
Clit.
  1. Redi, redi.
Sy.
  1. Adsum: dic quid est?
  2. Iam hoc quoque negabis tibi placere?
Clit.
  1. Immo, Syre,
  2. Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.
  3. Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.
Sy.
  1. Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;
  2. Quasi istic minor mea res agatur quam tua.
  3. Hic si quid nobis forte adversi evenerit,
  4. Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;
  5. Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.
  6. Sed istunc exora ut suam esse assimulet.
Clin.
  1. Scilicet
  2. Facturum me esse: in eum iam res rediit locum
  3. Ut sit necessus.