Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.
- Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
- Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?
- Ubi dicimus redisse te, et rogare uti
- Veniret ad te, mulier telam deserit
- Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut
- Facile scires desiderio id fieri tuo.
- Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:
- Ita timui.
- At ego nihil esse scibam, Clinia.
- Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?
- Adducimus tuam Bacchidem.
- Hem, quid? Bacchidem?
- Eho sceleste, quo illam ducis?
- Quo ego illam? ad nos scilicet.
- Ad patremne?
- Ad eum ipsum.
- O hominis impudentem audaciam!
- Heus tu,
- Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.
- Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;
- Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.
- Quid illo facias?
- At enim.
- Quid enim?
- Si sinas, dicam.
- Sine.
- Sino.
- Ita res est haec nunc, quasi cum.—
- Quas, malum, ambages mihi
- Narrare occipit?
- Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.
- Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,