Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ubi de improviso interventum est mulieri:
- Nam ea res dedit tum existimandi copiam
- Quotidianae vitae consuetudinem,
- Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:
- Texentem telam studiose ipsam offendimus,
- Mediocriter vestitam veste lugubri,
- Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
- Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;
- Nulla mala re esse expolitam muliebri;
- Capillus passus, prolixus, circum caput
- Reiectus negligenter: pax.
- Syre mi, obsecro,
- Ne me in laetitiam frustra coniicias.
- Anus
- Subtemen nebat: praeterea una ancillula
- Erat; ea texebat una, pannis obsita,
- Neglecta, immunda illuvie.
- Si haec sunt, Clinia,
- Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
- Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
- Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,
- Quum eius tam negliguntur internuntii:
- Nam disciplina est eisdem munerarier