Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;
  2. Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
  3. Nemo est miserior me.
Sy.
  1. Hic de nostris verbis errat videlicet
  2. Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:
  3. Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;
  4. Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
Clin.
  1. Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est
  2. Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
Sy.
  1. Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus
  2. Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:
  3. Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae
  4. Dum narrat forte audivi.
Clit.
  1. Quaenam est altera?
Sy.
  1. Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
  2. Post istuc veniam.
Clit.
  1. Propera.
Sy.
  1. Iam primum omnium,
  2. Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:
  3. Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
  4. Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.
  5. Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.
  6. Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,
  7. Quo studio vitam suam te absente exegerit,