Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Timeo.
- Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.Sy. Dr. Sy. Clit. Clin. Dr. Clin. Clit. Sy. Clin. Sy. Clin. Clit. Clin. Clit. Sy. Clin.
- Ain tu?
- Sic est.
- Verum interea dum sermones caedimus,
- Illae sunt relictae.
- Mulier tibi adest; audin, Clinia?
- Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
- Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem
- Ducunt secum.
- Perii. Unde illi sunt ancillae?
- Men rogas?
- Non oportuit relictas: portant quid rerum!
- Hei mihi.
- Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.
- Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,
- Propera: quid stas?
- Vae misero mihi, quanta de spe decidi!
- Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
- Rogitas quid siet?
- Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula
- Hic reliqui. Unde ea esse censes?
- Vah! nunc demum intelligo.
- Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.
- Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?
- Sed video eccos quos volebam.
- O Iupiter, ubinam est fides?
- Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
- Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;
- Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;
- Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi