Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nunc ait, "Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:"
- Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
- Magis nunc me amicae dicta stimulant: "Da mihi, atque affer mihi;"
- Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior:
- Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
- Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
- Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.
- Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.
- Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater.
CLINIA. CLITIPHO.Clin. Clit. Clin. Clit. Clin. Clit. Clin. Clit. Clin. Clit.
- Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,
- Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
- Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;
- Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;
- Cui nihil iam praeter pretium dulce est.
- Clinia.
- Hei misero mihi!
- Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?
- Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
- Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
- Si nihil mali esset, iam hic adessent.
- Iam aderunt.
- Quando istuc erit?
- Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
- Dum moliuntur, dum conantur, annus est.