Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:
- Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?
- Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?
- Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae
- Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.
- Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:
- Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
- Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
- Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc
- Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet.
- Ita credo.
- Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.
- Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
- CLITIPHO.
- Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,
- Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes,
- Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
- Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.
- Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;
- Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus;
- Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
- Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!