Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Huic filium scis esse?
Ch.
  1. Audivi esse in Asia.
Cl.
  1. Non est, pater:
  2. Apud nos est.
Ch.
  1. Quid ais?
Cl.
  1. Advenientem, e navi egredientem, ilico
  2. Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia
  3. Fuit semper familiaritas.
Ch.
  1. Voluptatem magnam nuntias.
  2. Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius;
  3. Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi:
  4. Atque etiam nunc tempus est.
Cl.
  1. Cave faxis : non opus est, pater.
Ch.
  1. Quapropter?
Cl.
  1. Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit;
  2. Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:
  3. Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit.
Ch.
  1. Scio.
Cl.
  1. Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
Ch.
  1. Quid narrat?
Cl.
  1. Quid ille? miserum se esse.
Ch.
  1. Miserum? quem minus crederes?
  2. Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;
  3. Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
  4. Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet:
  5. Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
Cl.
  1. Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis
  2. Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
Ch.
  1. Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.
Cl.
  1. Quid tute tecum?