Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Utinam ita Di faxint.
Ch.
  1. Facient: nunc, si commodum est,
  2. Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo.
Me.
  1. Non possum.
Ch.
  1. Cur non? quaeso, tandem aliquantulum
  2. Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius.
Me.
  1. Non convenit qui illum ad laborem impulerim
  2. Nunc me ipsum fugere.
Ch.
  1. Sicine est sententia?
Me.
  1. Sic.
Ch.
  1. Bene vale.
Me.
  1. Et tu.
Ch.
  1. Lacrimas excussit mihi,
  2. Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est,
  3. Monere oportet me hunc vicinum Phaniam,
  4. Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est.
  5. Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi
  6. Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror.
  7. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores
  8. Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.
CLITIPHO. CHREMES.
Cl.
  1. Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:
  2. Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:
  3. Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Ch.
  1. Quicum loquitur filius?
Cl.
  1. Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.
Ch.
  1. Quid id est?