Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia,
- Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico
- Faciundo facile sumtum exercerent suum:
- Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico
- Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim
- Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo.
- Decrevi tantisper me minus iniuriae,
- Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
- Nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
- Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.
- Ingenio te esse in liberos leni puto,
- Et illum obsequentem si quis recte aut commode
- Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras,
- Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur.
- Tu illum numquam ostendisti quanti penderes,
- Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri;
- Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi.
- Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est.
- Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi
- Salvum affuturum esse hic confido propediem.