Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;
  2. Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.
  3. Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
  4. Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas.
CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.
Cl.
  1. Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi
  2. Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,
  3. Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
  4. Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
So.
  1. Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,
  2. Alienum esse te.
Cl.
  1. Sum.
So.
  1. Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?
  2. Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es.
  3. Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.
Ch.
  1. At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
Cl.
  1. Quos?
Ch.
  1. Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,
  2. Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
Cl.
  1. Non sunt haec parentis dicta.
Ch.
  1. Non si ex capite sis meo
  2. Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
  3. Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
So.
  1. Di istaec prohibeant.
Ch.
  1. Deos nescio: ego quod potero sedulo.
  2. Quaeris id quod habes, parentes : quod abest non quaeris, patri