Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sine me expurgem atque illum huc coram adducam.
- Adducas!
- Sine, pater.
- Aequum postulat: da veniam.
- Sine te hoc exorem.
- Sino.
- Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme.
- Pro peccato magno paulum supplici satis est patri.
CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILUS.Cr. Ch. Cr. Ch. Cr. Ch. Si. Cr. Si. Cr. Si. Cr. Si. Pa. Ch. Si. Pa. Si.
- Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet;
- Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio.
- Andrium ego Critonem video? certe is est.
- Salvus sis, Chreme.
- Quid tu Athenas insolens?
- Evenit: sed hicine est Simo?
- Hic.
- Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais?
- Tu negas?
- Itane huc paratus advenis?
- Qua de re?
- Rogas?
- Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos
- Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?
- Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—?
- Sanusne es?
- Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
- Perii! metuo ut substet hospes.
- Si Simo hunc noris satis,
- Non ita arbitrere: bonus est hic vir.
- Hic vir sit bonus?
- Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis,
- Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme?
- Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
- Sycophanta.