Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Morem atque legem et sui voluntatem patris
- Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
- Me miserum!
- Hem! modone id demum sensti Pamphile?
- Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum
- Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,
- Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
- Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero
- Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an
- Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
- Immo habeat; valeat; vivat cum illa.
- Mi pater.
- Quid 'mi pater?' quasi tu huius indigeas patris.
- Domus, uxor, liberi inventi invito patre:
- Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.
- Pater licetne pauca?
- Quid dices mihi?
- Tamen Simo audi.
- Ego audiam? quid ego audiam
- Chreme?
- At tandem dicat sine.
- Age dicat; sino.
- Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque.
- Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera.
- Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.
- Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.