Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
- Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres?
- Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.
- Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,
- Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat
- Primum ad Chrysidis patrem se.
- Fabulam inceptat.
- Sine.
- Itane vero obturbat?
- Perge.
- Tum is mihi cognatus fuit
- Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
- Is ibi mortuus est.
- Eius nomen?
- Nomen tam cito?
- Phania.
- Hem, perii.
- Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio
- Rhamnusium se aiebat esse.
- O Iupiter!
- Eadem haec Chreme
- Multi alii in Andro tum audivere.
- Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,
- Quid eam tum? suamne esse aibat?
- Non.
- Cuiam igitur?
- Fratris filiam.
- Certe mea est.
- Quid ais?
- Quid tu ais?
- Arrige aures Pamphile.
- Qui credis?
- Phania ille frater meus fuit.
- Noram et scio.
- Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.
- Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio
- Quid illo sit factum.
- Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,
- Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
- Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.