Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dromo, Dromo.
Da.
  1. Quid est?
Si.
  1. Dromo.
Da.
  1. Audi.
Si.
  1. Verbum si addideris. Dromo.
Da.
  1. Audi, obsecro.
Dr.
  1. Quid vis?
Si.
  1. Sublimem hunc intro rape, quantum potes.
Dr.
  1. Quem?
Si.
  1. Davum.
Da.
  1. Quamobrem?
Si.
  1. Quia libet: rape, inquam.
Da.
  1. Quid feci?
Si.
  1. Rape.
Da.
  1. Si quicquam invenies me mentitum, occidito.
Si.
  1. Nihil audio.
  2. Ego iam te commotum reddam.
Da.
  1. Tamen etsi hoc verum est?
Si.
  1. Tamen.
  2. Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.
  3. Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi
  4. Ostendam herum quid sit pericli fallere,
  5. Et illi, patrem.
Ch.
  1. Ah, ne saevi tantopere.
Si.
  1. O Chreme,
  2. Pietatem gnati! nonne te miseret mei;
  3. Tantum laborem capere ob talem filium?
  4. Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
PAMPHILUS. SIMO. CHREMES.
Pa.
  1. Quis me vult? perii: pater est.
Si.
  1. Quid ais, omnium—?
Ch.
  1. Ah,
  2. Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui.
Si.
  1. Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet.
  2. Ain tandem? civis Glycerium est?
Pa.
  1. Ita praedicant.
Si.
  1. 'Ita praedicant!' O ingentem confidentiam!
  2. Num cogitat quid dicat? num facti piget?
  3. Num eius color pudoris signum usquam indicat?
  4. Adeo impotenti esse animo ut praeter civium