Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Perduxere illuc secum ut una esset meum.
  2. Egomet continuo mecum, 'Certe captus est,
  3. Habet.' Observabam mane illorum servulos
  4. Venientes aut abeuntes: rogitabam, 'Heus puer,
  5. Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?' Nam Andriae
  6. Illi id erat nomen.
So.
  1. Teneo.
Si.
  1. Phaedrum, aut Cliniam
  2. Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul
  3. Amabant. 'Eho, quid Pamphilus?' Quid? symbolam
  4. Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die
  5. Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum
  6. Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis
  7. Putabam, et magnum exemplum continentiae.
  8. Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,
  9. Neque commovetur animus in ea re tamen,
  10. Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum.
  11. Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
  12. Bona dicere, et laudare fortunas meas
  13. Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
  14. Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes,
  15. Ultro ad me venit unicam gnatam suam