Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.
- Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati
- Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere:
- Eorum obsequi studiis: advorsus nemini:
- Nunquam praeponens se illis: ita facillime
- Sine invidia laudem invenias et amicos pares.
- Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore
- Obsequium amicos, veritas odium parit.
- Interea mulier quaedam abhinc triennium
- Ex Andro commigravit huc viciniae,
- Inopia et cognatorum negligentia
- Coacta, egregia forma atque aetate integra.
- Hei vereor ne quid Andria apportet mali.
- Primum haec pudice vitam parce ac duriter
- Agebat, lana ac tela victum quaeritans.
- Sed postquam amans accessit, pretium pollicens,
- Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium
- Hominum a labore proclive ad libidinem,
- Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
- Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium