Andria

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Cum dote summa filio uxorem ut daret.
  2. Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies.
So.
  1. Quid obstat cur non verae fiant?
Si.
  1. Audies.
  2. Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt
  3. Chrysis vicina haec moritur.
So.
  1. O factum bene!
  2. Beasti; metui a Chryside.
Si.
  1. Ibi tum filius
  2. Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
  3. Curabat una funus, tristis interim,
  4. Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi.
  5. Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis
  6. Causa, mortem huius tam fert familiariter:
  7. Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?
  8. Haec ego putabam esse omnia humani ingeni
  9. Mansuetique animi officia. Quid multis moror?
  10. Egomet quoque eius causa in funus prodeo,
  11. Nihil suspicans etiam mali.
So.
  1. Hem, quid est?
Si.
  1. Scies.
  2. Effertur: imus. Interea inter mulieres
  3. Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam,
  4. Forma.
So.
  1. Bona fortasse.
Si.
  1. Et vultu, Sosia,
  2. Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.