Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed quos perconter video. Salvete.
- Obsecro
- Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?
- Is est.
- O Mysis, salve.
- Salvus sis Crito.
- Itan Chrysis? hem.
- Nos quidem pol miseras perdidit.
- Quid vos? quo pacto hic? satin recte?
- Nosne? 'Sic
- Ut quimus' aiunt, 'quando ut volumus non licet.
- Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit?
- Utinam.
- An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli:
- Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem:
- Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror:
- Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem
- Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile
- Aliorum exempla commonent: simul arbitror
- Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
- Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent
- Me sycophantam, hereditates persequi,
- Mendicum: tum ipsam despoliare non licet.
- O optime hospes pol Crito antiquum obtines.
- Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam.
- Maxime.
- Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.